Nec minus feminae quoque calamitatum participes fuere similium. nam ex hoc
quoque sexu peremptae sunt originis altae conplures, adulteriorum flagitiis
obnoxiae vel stuprorum. inter quas notiores fuere Claritas et Flaviana, quarum
altera cum duceretur ad...
More
Nec minus feminae quoque calamitatum participes fuere similium. nam ex hoc
quoque sexu peremptae sunt originis altae conplures, adulteriorum flagitiis
obnoxiae vel stuprorum. inter quas notiores fuere Claritas et Flaviana, quarum
altera cum duceretur ad mortem, indumento, quo vestita erat, abrepto, ne velemen
quidem secreto membrorum sufficiens retinere permissa est. ideoque carnifex
nefas admisisse convictus inmane, vivus exustus est.
Quare hoc quidem praeceptum, cuiuscumque est, ad tollendam amicitiam valet;
illud potius praecipiendum fuit, ut eam diligentiam adhiberemus in amicitiis
comparandis, ut ne quando amare inciperemus eum, quem aliquando odisse possemus.
Quin etiam si minus felices in diligendo fuissemus, ferendum id Scipio potius
quam inimicitiarum tempus cogitandum putabat.
Hacque adfabilitate confisus cum eadem postridie feceris, ut incognitus haerebis
et repentinus, hortatore illo hesterno clientes numerando, qui sis vel unde
venias diutius ambigente agnitus vero tandem
Less